- ACER
- ACERin laminas praecipue secabatur, ciusque ligni colore testudo secta pingebatur olim. Plin. l. 16. c. 43. Haec prima origo iuxuriae, arborem aliâ integi et viliorts ligni e pretiosiore corticem ficri, ut una arbor saepius vaeniret, excogitatae sunt et ligni bracteae. Nec satis: cocpêre tingi animalium cornua, dentes secari: lignumque ebore distingui, mox operiri. Placuit deinde materiam et in mari quaeri. Testudo in hoc secta: Nuperque portentosis ingeniis, principatu Neronis, inventum, ut pigmentis perderetur imitata lignum. Sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius sieri, sic Acer decipi. Ubi Acer decipi intelligendum, de testudine, quae aceris colorem accipiebat per picturam, quaeque verus acer sic videbatur. Meminit idem terebinthi et citri, quia haec tria lignorum genera in laminas secabantur praecipue, ut essent lectorum operimenta, haee enim maxime in pretio. Unde testudinem sectam ad eosdem usus, horum trium lignorum coloribus potissimum pingebant. Nempe e bruscô et molluscô, quae sunr aceris tubera, magni pretii opera fiebant: et quidem e molluscô eius tubere, tum pugillares fiebant, tum solidi lectorum, et laminae sectiles, quibus superinducebantur. Nam viliori ligno laminas superinducebant e pretiosiore. Plin. eod. l. 1. c. 16. Si magnitudinem mensarum (hoc lignum) caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque silicios aut laminas rarô usu spectatur. At ex bruscôetiam mensae fiebant, ibid. e bruscô fiunt et mensae nigrescentes etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 416. et infra Bruscum: uti de poculis ex hac arbore infra, voce Madrinarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.